- ARISTOBULUS
- I.ARISTOBULUSAristobuli fil. inter comites Alexandri fuit, et de rebus ab eo gestis Historiam perscripsit, teste Arrianô initiô l. 1. cuius et Plut. saepe meminit in Alexandro; multaque ex illo de rebus Indicis adfert Strabo l. 15. Non dubium vero (inquit Cl. Voss. l. 1. de Hist. Graec. c. 20.) quin idem sit, quem Cassandreum cognominat Plut. in Demosthene; Item Lucian. in Macrobiis, ubi ait eum ultra 90. annos vixisse. Plut.l. de flum. citat primum Aristobuli librum, de lapidibus. Si quis eundem putet, non video, ut refelli possit. Fortassis et idem est, cuius libros de rebus Italicis citat Plut. in Parall. Min. c. 32. At alius est Aristobulus Iudaeus, Philosophus Peripateticus, ut eum vocat Clemens Alex. l. 1. Strom. Scripsit explanationem in Mosem, eamque Philometori Ptolemaeo dicavit. Euseb. l. 9. Praep. Euang. Α᾿ριςτόβουλος εν τῷ πρώτῳ τῶ πρὸς φιλομήτορα: quae Trapezuntius vertit, Aristobulus in primo apud Philometora, cum deberet, in primo eorum quos ad Philometora scripsit. Vide Hieronym. in Catal. et Euseb. Hist. Eccel. c. 26. l. 7. Item vir quidam, cuius familiam salutat B. Paulus. Roman. c. 16. v. 10.II.ARISTOBULUSfil. Alexandri, Successoris et filii Aristobuli II. ab Herode, matris Alexandrae et Mariammes sororis precibus, Sacerdotium summum impetravit, an. aetat. 17. Quod cum gratius fuisset Iudaeis, quam ut Herodes id posset pati, Iuvenem mergi iussit, A. M. 4020. et ut celaret facinus, superbas ei fecit exsequias. Ioseph. Iud. Ant. . 15. c. 2. et 3.III.ARISTOBULUSfil. Herodis ex Mariamme, Berenices, quae Salomes, Herodis sororis, fil. erat, maritus. Cum fratre Alexandro, Sebastae, crudelissimi parentis iussu, licet nullius criminis rei ambo essent, strangulatus, A. M. 4049. Vide Alexander, fil. Herodis. Item, fil. Herodis, Regis Chalcid. cui Nero minorem Armeniam dedit, Ioseph. Iud. Ant. l. 20. c. 5.IV.ARISTOBULUSfrater Epicuri. Diog. Laert. in Epicuro. l. 20. et Gassend. in eiusdem vita, l. 1. c. 1 et 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.